- JO Paean
- JO Paeanvetus exclamatio, prosperitatis vel victoriae indicium; proprie auxilium petentis, urgentisque: quae postea Mutara videtur, in Ι῞ε Παίανι. Ita enim Macrob. Sat. l. 1. c. 17. Hanc vocem, i. e. Ι῞ε Παίαν, confirmâsse fertur Oraculum Delphicum Atheniensibus petentibus opem Dei adversus Amazonas, Theseo regnante. Namque inituros bellum iussit his ipsis verbis semetipsum auxiliatorem invocari hortarique. Factum autem est Iô, contracta ex Iao: quod, ut et Iô, Graeci muturaunt ex Hebraeo Iehova, quemadmodum et Paean, ex Hebr. respexit, ortum: unde idem valet Graecis Iô Paean, quod Hebraeis Iehova Penoch, i. e. Dominus respiciat in nos. Miro Satanae aestu, qui ita Deo honorem raptum sibi vindicare omni ope est annisus. Reliquiae huius exclamationis hodiequeve supersunt, apud Symerones, Occidentalis Indiae populos, qui in choreis aliisque laetitiae, eercitamentis, Yô Peho subinde exclamant. Vide Franc. Drake, et Franc. Rossaeum Archaeol. Attic. l. 2. c. 2. Repctebatur autem illud Iô Paean millies, more prisco, ut ait Glossographus antiquus, In multitudine enim nominum Deorum veneratio et aestimatio vertebatur: unde οὔνομα πολὺ, multum nomen, in Apolline suo, inter cetera laudat Callimach. Et apud eund. πολυωνυμίην, quod idem, Diana a Iove petit: Videtur id hodieque in Hymnis superstitibus, praecipue Indigitamentis Orphei, quae Scalig. Latio dedit. At βαττολογίαν Dominus noster vocat, vide infra in voce Litania, Ceterum utitur in laetitiae triumphalis sensu voce Mart. l. 7. Epigr. 15. ad Domitianum,Rursus, Iô, magnos clamat tibi Roma triumphos.Et Tibull. l. 2. Eleg. 5. v.122.Ipse gerens laurus, lauro devinctus agresti,Miles Iô magnâ voce triumphe canam.Ad alios inde translatâ usus. Namque et irridentis nonnumquam, et dolentis est. Etiam vocantis, et plausum captantis. Idem Mart. l. 5. Epigr. 26. cuius epigraphe de Chaerestrato v. 3.Ecquis, Iô, revocat, discedentemque reducitEcquis, Iô, largas pandit amicus opes?Vide quoque supra IE.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.